- ARMA Reversata
- ARMA Reversataapud Thom. Walsinghamum p. 192. Inter probra vero, quae Duci intulerat, arma eius in Foro sunt publice reversata: nota fuit, iis nobilibus, qui feloniae damnati ac proin degradandierant, inurisolita. Si quis enim proditionis reus damnatus esset, continuo ad maiorem ignominiam, nobilitate non modo excidebat, sed et ipsius liberi nobilium praerogativâ privabantur atque in huiusce rei signum, arma proditoris publice invertebantur, seu reversabantur. Sic habetur in Chartopyhlacio Regio, in Scrinio Navarrae apud Car. du Fresne Char. Iohannis de Greilly Capitalis de Buch, A. C. 1364. quae est 6. quâ is captus in praelio Cocherellensi et in libera Regis custodia detentus, ab ea recessurum se non esse profitetur: consensum sensum suum praebens, ut, si secus ageret, pro falso, malo, ac perfido Milite, haberetur, atque in perfidiae signum arma sua inverterentur: ses armes fussent mises et tournes dessus et dessous, etc. Vide Seldenum de Titulis honorariis, p. 789. 2. edit. Sed et in exsequiis eorum Nobilium, qui lineam suam terminârunt, istiusmodi arma praeferri atque depingi, moris est, uti in Belgio et Germania sueriore in usu esse, exemplis aliquot docet Seb. Fesch. Tract. de Insignibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.